Corpus Tibullianum. Liber IV
Textus: Albi Tibulli carmina ed. F. W. Lenz, Leiden 1959
Incerti auctoris panegyricus Messallae
Te, Messalla, canam, quamquam me cognita virtus
Terret: ut infirmae nequeant subsistere vires,
Incipiam tamen. at meritas si carmina laudes
Deficiant, humilis tantis sim conditor actis,
5 Nec tua praeter te chartis intexere quisquam
Facta queat, dictis ut non maiora supersint.
Est nobis voluisse satis, nec munera parva
Respueris. etiam Phoebo gratissima dona
Cres tulit, et cunctis Baccho iucundior hospes
10 Icarus, ut puro testantur sidera caelo
Erigoneque Canisque, neget ne longior aetas.
Quin etiam Alcides, deus adscensurus Olympum,
Laeta Molorcheis posuit vestigia tectis,
Parvaque caelestis placavit mica, nec illis
15 Semper inaurato taurus cadit hostia cornu.
Hic quoque sit gratus parvus labor, ut tibi possim
Inde alios aliosque memor conponere versus.
Alter dicat opus magni mirabile mundi,
Qualis in inmenso desederit aere tellus,
20 Qualis et in curvum pontus confluxerit orbem,
Et vagus, e terris qua surgere nititur, aer,
Huic et contextus passim fluat igneus aether,
Pendentique super claudantur ut omnia caelo:
At, quodcumque meae poterunt audere Camenae,
25 Seu tibi par poterunt seu, quod spes abnuit, ultra
Sive minus – certeque canent minus – , omne vovemus
Hoc tibi, nec tanto careat mihi carmine charta.
Nam quamquam antiquae gentis superant tibi laudes,
Non tua maiorum contenta est gloria fama,
30 Nec quaeris, quid quaque index sub imagine dicat,
Sed generis priscos contendis vincere honores,
Quam tibi maiores maius decus ipse futuris:
At tua non titulus capiet sub nomine facta,
Aeterno sed erunt tibi magna volumina versu,
35 Convenientque tuas cupidi conponere laudes
Undique quique canent vincto pede quique soluto.
Quis potius, certamen erit: sim victor in illis,
Ut nostrum tantis inscribam nomen in actis.
Nam quis te maiora gerit castrisve forove?
40 Nec tamen hic aut hic tibi laus maiorve minorve,
Iusta pari premitur veluti cum pondere libra,
Prona nec hac plus parte sedet nec surgit ab illa,
Qualis, inaequatum si quando onus urget utrimque,
Instabilis natat alterno depressior orbe.
45 Nam seu diversi fremat inconstantia volgi,
Non alius sedare queat; seu iudicis ira
Sit placanda, tuis poterit mitescere verbis.
Non Pylos aut Ithace tantos genuisse feruntur
Nestora vel parvae magnum decus urbis Ulixem,
50 Vixerit ille senex quamvis, dum terna per orbem
Saecula fertilibus Titan decurreret horis,
Ille per ignotas audax erraverit urbes,
Qua maris extremis tellus includitur undis.
Nam Ciconumque manus adversis reppulit armis,
55 Nec valuit lotos coeptos avertere cursus,
Cessit et Aetnaeae Neptunius incola rupis
Victa Maroneo foedatus lumina baccho,
Vexit et Aeolios placidum per Nerea ventos,
Incultos adiit Laestrygonas Antiphatenque,
60 Nobilis Artacie gelida quos inrigat unda,
Solum nec doctae verterunt pocula Circes,
Quamvis illa foret Solis genus, apta vel herbis
Aptaque vel cantu veteres mutare figuras;
Cimmerion etiam obscuras accessit ad arces,
65 Quis numquam candente dies adparuit ortu,
Seu supra terras Phoebus seu curreret infra.
Vidit, ut inferno Plutonis subdita regno
Magna deum proles levibus discurreret umbris,
Praeteriitque cita Sirenum litora puppi.
70 Illum inter geminae nantem confinia mortis
Nec Scyllae saevo conterruit impetus ore,
Cum canibus rabidas inter fera serperet undas,
Nec violenta suo consumpsit more Charybdis,
Vel si sublimis fluctu consurgeret imo,
75 Vel si interrupto nudaret gurgite pontum.
Non violata vagi sileantur pascua Solis,
Non amor et fecunda Atlantidos arva Calypsus,
Finis et erroris miseri Phaeacia tellus.
Atque haec seu nostras inter sunt cognita terras,
80 Fabula sive novum dedit his erroribus orbem,
Sit labor illius, tua dum facundia, maior.
Nam te non alius belli tenet aptius artes,
Qua deceat tutam castris praeducere fossam,
Qualiter adversos hosti defigere cervos,
85 Quemve locum ducto melius sit claudere vallo,
Fontibus ut dulces erumpat terra liquores,
Ut facilisque tuis aditus sit et arduus hosti,
Laudis et adsiduo vigeat certamine miles,
Quis tardamve sudem melius celeremve sagittam
90 Iecerit aut lento perfregerit obvia pilo,
Aut quis equum celeremve arto conpescere freno
Possit et effusas tardo permittere habenas,
Inque vicem modo derecto contendere passu,
Seu libeat, curvo brevius convertere gyro,
95 Quis parma, seu dextra velit seu laeva, tueri,
Sive hac sive illac veniat gravis impetus hastae
Amplior, aut signata cita loca tangere funda.
Iam simul audacis veniant certamina Martis
Adversisque parent acies concurrere signis,
100 Tum tibi non desit faciem conponere pugnae,
Seu sit opus quadratum acies consistat in agmen,
Rectus ut aequatis decurrat frontibus ordo,
Seu libeat duplicem seiunctim cernere Martem,
Dexter uti laevum teneat dextrumque sinister
105 Miles sitque duplex gemini victoria casus.
At non per dubias errant mea carmina laudes:
Nam bellis experta cano. testis mihi victae
Fortis Iapydiae miles, testis quoque fallax
Pannonius gelidas passim disiectus in Alpes,
110 Testis Arupinis et pauper natus in arvis,
Quem siquis videat vetus ut non fregerit aetas,
Terna minus Pyliae miretur saecula famae.
Namque senex longae peragit dum tempora vitae,
Centum fecundos Titan renovaverit annos,
115 Ipse tamen velox celerem super edere corpus
Audet equum validisque sedet moderator habenis.
Te duce non alias conversus terga +domator
Libera Romanae subiecit colla catenae.
Nec tamen his contentus eris: maiora peractis
120 Instant, conpertum est veracibus ut mihi signis,
Quis Amythaonius nequeat certare Melampus.
Nam modo fulgentem Tyrio subtegmine vestem
Indueras oriente die duce fertilis anni,
Splendidior liquidis cum Sol caput extulit undis
125 Et fera discordes tenuerunt flamina venti,
Curva nec adsuetos egerunt flumina cursus,
Quin rapidum placidis etiam mare constitit undis,
Nulla nec aerias volucris perlabitur auras
Nec quadrupes densas depascitur aspera silvas,
130 Quin largita tuis sunt multa silentia votis.
Iuppiter ipse levi vectus per inania curru
Adfuit et caelo vicinum liquit Olympum
Intentaque tuis precibus se praebuit aure
Cunctaque veraci capite adnuit: additus aris
135 Laetior eluxit structos super ignis acervos.
Quin hortante deo magnis insistere rebus
Incipe: non idem tibi sint aliisque triumphi.
Non te vicino remorabitur obvia Marte
Gallia nec latis audax Hispania terris
140 Nec fera Theraeo tellus obsessa colono,
Nec qua vel Nilus vel regia lympha Choaspes
Profluit aut rapidus, Cyri dementia, Gyndes
Aret Arecteis haud una per ostia campis,
Nec qua regna vago Tamyris finivit Araxe,
145 Inpia nec saevis celebrans convivia mensis
Ultima vicinus Phoebo tenet arva Padaeus,
Quaque Hebrus Tanaisque Getas rigat atque Magynos.
Quid moror? Oceanus ponto qua continet orbem,
Nulla tibi adversis regio sese offeret armis.
150 Te manet invictus Romano Marte Britannus
Teque interiecto mundi pars altera sole.
Nam circumfuso consistit in aere tellus
Et quinque in partes toto disponitur orbe.
Atque duae gelido vastantur frigore semper:
155 Illic et densa tellus absconditur umbra,
Et nulla incepto perlabitur unda liquore,
Sed durata riget densam in glaciemque nivemque,
Quippe ubi non umquam Titan super egerit ortus.
At media est Phoebi semper subiecta calori,
160 Seu propior terris aestivum fertur in orbem
Seu celer hibernas properat decurrere luces.
Non igitur presso tellus exsurgit aratro,
Nec frugem segetes praebent neque pabula terrae;
Non illic colit arva deus, Bacchusve Ceresve,
165 Nulla nec exustas habitant animalia partes.
Fertilis hanc inter posita est interque rigentes
Nostraque et huic adversa solo pars altera nostro,
Quas similes utrimque tenens vicinia caeli
Temperat, alter et alterius vires necat aer:
170 Hinc placidus nobis per tempora vertitur annus,
Hinc et colla iugo didicit submittere taurus
Et lenta excelsos vitis conscendere ramos,
Tondeturque seges maturos annua partus,
Et ferro tellus, pontus confunditur aere,
175 Quin etiam structis exsurgunt oppida muris.
Ergo ubi per claros ierint tua facta triumphos,
Solus utroque idem diceris magnus in orbe.
Non ego sum satis ad tantae praeconia laudis,
Ipse mihi non si praescribat carmina Phoebus.
180 Est tibi, qui possit magnis se accingere rebus,
Valgius: aeterno propior non alter Homero.
Languida non noster peragit labor otia, quamvis
Fortuna, ut mos est illi, me adversa fatiget.
Nam mihi, cum magnis opibus domus alta niteret,
185 Cui fuerant flavi ditantes ordine sulci
Horrea fecundas ad deficientia messis,
Cuique pecus denso pascebant agmine colles,
Et domino satis et nimium furique lupoque,
Nunc desiderium superest: nam cura novatur,
190 Cum memor ante actos semper dolor admonet annos.
Sed licet asperiora cadant spolierque relictis,
Non te deficient nostrae memorare Camenae.
Nec solum tibi Pierii tribuentur honores:
Pro te vel rapidas ausim maris ire per undas,
195 Adversis hiberna licet tumeant freta ventis,
Pro te vel densis solus subsistere turmis
Vel parvum Aetnaeae corpus conmittere flammae.
Sum quodcumque, tuum est. nostri si parvola cura
Sit tibi, quanta libet, si sit modo, non mihi regna
200 Lydia, non magni potior sit fame Gylippi,
Posse Meleteas nec mallem vincere chartas.
Quod tibi si versus noster, totusve minusve,
Vel bene sit notus, summo vel inerret in ore,
Nulla mihi statuent finem te fata canendi.
205 Quin etiam mea tunc tumulus cum texerit ossa,
Seu matura dies celerem properat mihi mortem,
Longa manet seu vita, tamen, mutata figura
Seu me finget equum rigidos percurrere campos
Doctum, seu tardi pecoris sim gloria taurus,
210 Sive ego per liquidum volucris vehar aera pennis,
Quandocumque hominem me longa receperit aetas,
Inceptis de te subtexam carmina chartis.
De Sulpicia
incerti auctoris elegiae
I
Sulpicia est tibi culta tuis, Mars magne, kalendis:
Spectatum e caelo, si sapis, ipse veni.
Hoc Venus ignoscet: at tu, violente, caveto,
Ne tibi miranti turpiter arma cadant.
5 Illius ex oculis, cum volt exurere divos,
Accendit geminas lampadas acer Amor.
Illam, quicquid agit, quoquo vestigia movit,
Conponit furtim subsequiturque Decor.
Seu soluit crines, fusis decet esse capillis,
10 Seu compsit, comptis est veneranda comis.
Urit, seu Tyria voluit procedere palla,
Urit, seu nivea candida veste venit.
Talis in aeterno felix Vertumnus Olympo
Mille habet ornatus, mille decenter habet.
15 Sola puellarum digna est, cui mollia caris
Vellera det sucis bis madefacta Tyros,
Possideatque, metit quicquid bene olentibus arvis
Cultor odoratae dives Arabs segetis,
Et quascumque niger Rubro de litore gemmas
20 Proximus Eois colligit Indus aquis.
Hanc vos, Pierides, festis cantate kalendis,
Et testudinea Phoebe superbe lyra.
Hoc sollemne sacrum multos consummet in annos:
Dignior est vestro nulla puella choro.
II
Parce meo iuveni, seu quis bona pascua campi
Seu colis umbrosi devia montis aper,
Nec tibi sit duros acuisse in proelia dentes,
Incolumem custos hunc mihi servet Amor.
5 Sed procul abducit venandi Delia cura:
O pereant silvae, deficiantque canes!
Quis furor est, quae mens, densos indagine colles
Claudentem teneras laedere velle manus?
Quidve iuvat furtim latebras intrare ferarum
10 Candidaque hamatis crura notare rubis?
Sed tamen, ut tecum liceat, Cerinthe, vagari,
Ipsa ego per montes retia torta feram,
Ipsa ego velocis quaeram vestigia cervi
Et demam celeri ferrea vincla cani.
15 Tunc mihi, tunc placeant silvae, si, lux mea, tecum
Arguar ante ipsas concubuisse plagas:
Tunc veniat licet ad casses, inlaesus abibit,
Ne Veneris cupidae gaudia turbet, aper.
Nunc sine me sit nulla venus, sed lege Dianae,
20 Caste puer, casta retia tange manu,
Et quaecumque meo furtim subrepit amori,
Incidat in saevas diripienda feras.
At tu venandi studium concede parenti
Et celer in nostros ipse recurre sinus.
III
Huc ades et tenerae morbos expelle puellae,
Huc ades, intonsa Phoebe superbe coma.
Crede mihi, propera, nec te iam, Phoebe, pigebit
Formosae medicas adplicuisse manus.
5 Effice ne macies pallentes occupet artus,
Neu notet informis pallida membra color,
Et quodcumque mali est et quicquid triste timemus,
In pelagus rapidis evehat amnis aquis.
Sancte, veni, tecumque feras, quicumque sapores,
10 Quicumque et cantus corpora fessa levant,
Neu iuvenem torque, metuit qui fata puellae
Votaque pro domina vix numeranda facit.
Interdum vovet, interdum, quod langueat illa,
Dicit in aeternos aspera verba deos.
15 Pone metum, Cerinthe: deus non laedit amantes.
Tu modo semper ama: salva puella tibi est.
Nil opus est fletu: lacrimis erit aptius uti,
Si quando fuerit tristior illa tibi.
At nunc tota tua est, te solum candida secum
20 Cogitat, et frustra credula turba sedet.
Phoebe, fave: laus magna tibi tribuetur in uno
Corpore servato restituisse duos.
Iam celeber, iam laetus eris, cum debita reddet
Certatim sanctis laetus uterque focis.
25 Tum te felicem dicet pia turba deorum,
Optabunt artes et sibi quisque tuas.
IV
Qui mihi te, Cerinthe, dies dedit, hic mihi sanctus
Atque inter festos semper habendus erit.
Te nascente novum Parcae cecinere puellis
Servitium et dederunt regna superba tibi.
5 Uror ego ante alias: iuvat hoc, Cerinthe, quod uror,
Si tibi de nobis mutuus ignis adest.
Mutuus adsit amor, per te dulcissima furta
Perque tuos oculos per Geniumque rogo.
Mane Geni, cape tura libens votisque faveto,
10 Si modo, cum de me cogitat, ille calet.
Quodsi forte alios iam nunc suspiret amores,
Tum precor infidos, sancte, relinque focos.
Nec tu sis iniusta, Venus: vel serviat aeque
Vinctus uterque tibi, vel mea vincla leva.
15 Sed potius valida teneamur uterque catena,
Nulla queat posthac quam soluisse dies.
Optat idem iuvenis quod nos, sed tectius optat:
Nam pudet haec illum dicere verba palam.
At tu, Natalis, quoniam deus omnia sentis,
20 Adnue: quid refert, clamne palamne roget?
V
Natalis Iuno, sanctos cape turis acervos,
Quos tibi dat tenera docta puella manu.
Tota tibi est hodie, tibi se laetissima compsit,
Staret ut ante tuos conspicienda focos.
5 Illa quidem ornandi causas tibi, diva, relegat,
Est tamen, occulte cui placuisse velit.
At tu, sancta, fave, neu quis divellat amantes,
Sed iuveni quaeso mutua vincla para.
Sic bene conpones: ullae non ille puellae
10 Servire aut cuiquam dignior illa viro.
Nec possit cupidos vigilans deprendere custos,
Fallendique vias mille ministret Amor.
Adnue purpureaque veni perlucida palla:
Ter tibi fit libo, ter, dea casta, mero.
15 Praecipit et natae mater studiosa quod optat:
Illa aliud tacita, iam sua, mente rogat.
Uritur, ut celeres urunt altaria flammae,
Nec, liceat quamvis, sana fuisse velit.
Sis iuveni grata: veniet cum proximus annus,
20 Hic idem votis iam vetus extet amor.
Sulpiciae elegidia
Pagina Sulpiciae
I
Tandem venit amor, qualem texisse pudori
Quam nudasse alicui sit mihi fama magis.
Exorata meis illum Cytherea Camenis
Adtulit in nostrum deposuitque sinum.
5 Exsoluit promissa Venus: mea gaudia narret,
Dicetur siquis non habuisse sua.
Non ego signatis quicquam mandare tabellis,
Ne legat id nemo quam meus ante, velim,
Sed peccasse iuvat, voltus conponere famae
10 Taedet: cum digno digna fuisse ferar.
II
Invisus natalis adest, qui rure molesto
Et sine Cerintho tristis agendus erit.
Dulcius urbe quid est? an villa sit apta puellae
Atque Arretino frigidus amnis agro?
5 Iam, nimium Messalla mei studiose, quiescas,
Heu tempestivae, saeve propinque, viae!
Hic animum sensusque meos abducta relinquo,
Arbitrio quamvis non sinis esse meo.
III
Scis iter ex animo sublatum triste puellae?
Natali Romae iam licet esse suo.
Omnibus ille dies nobis natalis agatur,
Qui nec opinanti nunc tibi forte venit.
IV
Gratum est, securus multum quod iam tibi de me
Permittis, subito ne male inepta cadam.
Sit tibi cura togae potior pressumque quasillo
Scortum quam Servi filia Sulpicia:
5 Solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori est,
Ne cedam ignoto, maxima causa, toro.
V
Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae,
Quod mea nunc vexat corpora fessa calor?
A ego non aliter tristes evincere morbos
Optarim, quam te si quoque velle putem.
5 At mihi quid prosit morbos evincere, si tu
Nostra potes lento pectore ferre mala?
VI
Ne tibi sim, mea lux, aeque iam fervida cura
Ac videor paucos ante fuisse dies,
Si quicquam tota conmisi stulta iuventa,
Cuius me fatear paenituisse magis,
5 Hesterna quam te solum quod nocte reliqui,
Ardorem cupiens dissimulare meum.
Incerti auctoris elegia
Nulla tuum nobis subducet femina lectum:
Hoc primum iuncta est foedere nostra venus.
Tu mihi sola places, nec iam te praeter in urbe
Formosa est oculis ulla puella meis.
5 Atque utinam posses uni mihi bella videri!
Displiceas aliis: sic ego tutus ero,
Nil opus invidia est, procul absit gloria volgi:
Qui sapit, in tacito gaudeat ipse sinu.
Sic ego secretis possum bene vivere silvis,
10 Qua nulla humano sit via trita pede.
Tu mihi curarum requies, tu nocte vel atra
Lumen, et in solis tu mihi turba locis.
Nunc licet e caelo mittatur amica Tibullo,
Mittetur frustra deficietque Venus.
15 Hoc tibi sancta tuae Iunonis numina iuro,
Quae sola ante alios est mihi magna deos.
Quid facio demens? heu heu mea pignora cedo.
Iuravi stulte: proderat iste timor.
Nunc tu fortis eris, nunc tu me audacius ures:
20 Hoc peperit misero garrula lingua malum.
Iam faciam quodcumque voles, tuos usque manebo,
Nec fugiam notae servitium dominae,
Sed Veneris sanctae considam vinctus ad aras.
Haec notat iniustos supplicibusque favet.
Incerti auctoris epigramma
Rumor ait crebro nostram peccare puellam:
Nunc ego me surdis auribus esse velim.
Crimina non haec sunt nostro sine facta dolore:
Quid miserum torques, rumor acerbe? tace.